De Materia Chronologica

Annius of Viterbo – De Etrusca simul et Italica emendatissima Chronographia

LIBER IOANNIS
ANNII VITERBENSIS DE ETRUSCA SIMUL
& ITALICA EMENDATISSIMA CHRONOGRAPHIA

Omnis historia integra est, & certissima redditur, quae suis substantialibus partibus constat, quas tres esse manifestum est, narrationem, chorographiam et chronographiam. Omne enim in dividuum, ut Peripatetici tradunt, constat sua substantia, & duobus substantialibus principiis individuantibus, quae vocant hic & nunc, & sunt proprius locus & tempus. Cumque narratio rerum gestarum singularum sit substantia individua historiae, quae res individuas narrat, utique necessario consequens est, ut duobus principiis demonstretur, loco & tempore. Non enim integra & certa historia redditur, si solum dicatur, Magnus Alexander superavit Darium Monarcham, sed adiiciendum est, quibus locis & temporibus exercitum eius fudit, fugavit, cecidit, vicit. Quibus principiis quicquid Graecia mendax audet in historia, tam praeclarè elisimus in libro cui titulus est de mendaciis priscorum Graecorum, ut verè pudeat hac nostra aetate, quosdam alioqui eruditos mendaciis Graecorum delectari, & illis assuescere, imò insolescere. Bonum est, inquit, Cato ad Marcum filium, literas Graecas aspicere, non perdiscere. Itaque pars localis historiae, quam Graeci vocant Topographiam & Chorographiam quod satis est, exposita fuit ab nobis in commentariis super Fabium Pictorem, Sempronium, Catonem, Myrsilum, & fragmentum Itinerarii Antonini Pii, & super Berosum, & Plinianam Topographiam, & in quadraginta quaestionibus Anniis. Secunda verò pars est temporum, quae publica & probata fide tenetur, ut super Metasthenem & Philonem ostendimus. Eam partem Graeci vocant Chronographiam, id est, temporum digestionem, cuius probandi duo principia sunt. Primum, ut ostendamus tempora quae afferuntur, non discrepare ab publica & probata fide, uti super Metasthenem offendimus. Alterum, ut reges & viri digerantur, qui his temporibus floruerunt, & quorum memoriam teneant authores, vel loca, sive utrumque. Quod profectò nos facimus in hac secunda parte, quae est de temporibus, in qua primum extendimus viros et tempora ab Iano et origine Italiae, usque ad Othonem Caesarem. Inde retrocedendo, tempora et viros praescriptos per publicam fidem probamus. Tertiam verò partem historiae quae narrat eorum gesta, suo loco absolvemus.

Ioannis Annii Chronographia Etrusca digesta, & emendatissima, cuius prima pars digestio Italiae sub aurea aetate ab diluvio ad Ninum & Camesem tribus regibus annis 249 hoc modo:
Solitudo Italiae 108
Ianus primum adveniens 33
Comerus Gallus 58
Ochus Veius 50
Sequuntur anni triginta & quadringenti ab Camese ad Atlantem Italum, ab quo Italia sub bis regibus.
Cameses 19
Iani secundus adventus 82
Cranus Razen 54
Aruns 43
Tages 42
Sicanus 30
Enakii Lukii 30
Apis 30
Lestrigon 45
Hercules 30
Tussus 27
Alteus 7
Hesperus 11
Sequuntur anni ab Italo usque ad excidium Troiae 454 sub bis regibus Larthibus Italiae.
Italus Atlas 19
Morges 20
Coritus 33
Iasius 50
Coriban 48
Turrenus 51
Tarcon priscus 23
Abas 15
Olanus 21
Veibennus 42
Oscus 34
Tarcon secundus 46
Thyberinus 30
Mezentius 22
Item ab vigesimosecundo anno Mezentii usque ad sextum Caelii & principium Romuli computatis quinque annis laborum.
AEneae etiam tribus regni eius sunt anni 423 sub his regibus Italiae.
Tarcon tertius 20
Ocnus Bianor 46
Pipinus 52
Nicius 47
Piscus 52
Tuscus iunior 39
Annus 25
Felsinus 43
Bonus 28
Atrius 27
Marsyas 18
Etalus 30
Caelii pars 6
Ab sexto Caelii quo coepit Romulus usque ad pulsos reges fuerunt anni 244 sub his Larthibus.
Caelii residuum 15
Galeritus 20
Lukius Tuscus 25
Cibitius 82
Lucumo Clusinus 38
Rhetus 20
Hyellus 44
Ab pulsis ab Roma regibus ad perdomità civitatem Etruriae regnatum est annis ducentis duobus ab his Larthibus.
Porsena Clusius 58
Tolumnius Veiens 22
Eques Tuscus 40
Livius Fidenas 48
Elbius Tuscus 32
Post caedem Elbii regnavit Prolarthes Turrenus eius filius annis 26 & civitatem Etruriae dedit Romanis.
Turrenus 26
Post datam civitatem Etruriae claruit posteritas Elbii & Turreni sub Romanis trecentis, & 54 annis, ex quibus Turrenus vixit usque ad superatam Thusciam & signatum argenteum nummum Romae in triumphum annis duodecim.
Turrenus qui supra 15
Titus 40
Volturrenus 48
Cecinna 56
Menippus 40
Menodorus 36
Mecoenas 56
Seianus 23
Scevinus 33
Otho Ferentinus 1

Verum quia temporum & regum, publica & probata fides expetitur, & omnis alius author quanvis alias eruditus abiicitur, ut Metasthenes & commentaria eius, & superior Monarchiarum chronographia comprobant, idcirco publica & probata fides temporum, virorumque danda est, & Othonis quidem meminit Suetonius de duodecim Caesaribus. Eiusdem & Scevini. Cornelius Tacitus in vita Neronis & Othonis. Seiani meminerunt Iuvenalis in Satyra Omnibus in terris, & Philo in libro legationis suae secundo, & in breviario temporum, itemque Suetonius in vita Tyberii. Mecoenatis reminiscuntur cum Suetonio poeta & historici. Menodorum memorae Appianus de bellis civilibus quòd iuverit partes Iulii Caesaris. Omnium verò simul ab Elbio ad Menodorum, memoriam facit Cato in 19 fragmento originum. Verum publica fides temporum, ab ipsis certissimis Olympiadibus fumitur. Teste autem Livio in 9 ab urbe condita. Q. Fabius egregie perdomuit Etruriam urbem, sed non cepit civitatem, quia civitas Etruriae data est non capta, ut asserunt Valerius Maximus & Cato de originibus. Nam Valerius Maximus lib. 4 in fine narraturus pudorem Spurinae Etrusci, his verbis incipit: Quod sequitur externis annectam, quia ante gestum est, quam civitas Etruriae daretur. Cato item in supradicto fragmento: Turrenus, inquit, patre Elbio Larthe ad lacum Vadimonis caeso, ad reddendam urbem Etruriam allici potuit anno 2 Olympiades centesimae. vigesimaequartae, sed ad recipiendas Latinas literas, nunquam persuaderi potuit. Caeterum ab 2 anno centesime ac vigesimaequartae Olympiadis, quo Turrenus dedit civitatem Etruriae, usque ad primum annum Olympiadis ccxii quo teste Eusebio, se interemit Otho, sunt Olympiades octogintaseptem & tres anni, quae simul efficiunt annos octo & quadraginta supra tre centos. Quare publica & probata temporum & dictorum virorum fide, vere ab Turreno civitatem Etruriae dante usque ad Othonis interitum anni supradicti supputati sunt ab nobis. Sed quòd tot annis floruerint, ab principibus ipsis Romanis quibus chari fuerunt, ea mente ateque ingenio mentiti sumus, ut vel ad centrum ipsum sagittam iecerimus, vel parum ab fuerimus, ita ut chronographiam non laeserimus.
Hactenus de publica & probata virorum & temporum retrocedendo ab Othonis interitu usque ad Turrenum datorem civitatis Hetruriae.

Nunc ab hoc Turreno retrocedendo usque ad Romulum residuum probemus.

ANnalium quidem Romanorum publicam fidem probatamque temporum rationem Titus Livius tenuit in libris ab urbe condita, qui reges fuisse Romae ab Romulo ad pulsos reges annis ccxliiii per eorum tempora clarissimè digerit, in primo libro ab urbe condita. Ab pulsis verò regibus usque ad perdomitam Hetruriam, per singulos annos consulum & magistratuum enumerat annos ducentos, qui supradictis adiuncti efficiunt annos ccccxliiii Olympiadesque cxi completas. Est enim Olympias apud Graecos spatium quatuor annorum, sicut lustrum quinquennium tenet apud Latinos. Itaque si ab Romulo rege in primo libro ab urbe condita Livii usque ad Hetruscos perdomitos ab Q. Fabio ad lacum Vadimonis in nonum librum annos supputaveris, supradictas centum undecim Olympiades conficies. Porrò ut Fabius Pictor, & Dionysius Halicarnasseus in primo libro, & peritiores convincunt, & Eusebius de temporibus sequitur: Roma condita est ab Romulo post sex primas Olympiades, quas si supra dictis adiicias, erunt Olympiades completae cxvii quando Hetruscos perdomuit Fabius, caeso Elbio Larthe ad lacum Vadimonis. A centesimo decimoseptimo ad secundum annum centesimae vigesimaequartae Olympiadis, quando Turrenus dedit civitatem Hetruriae, iuxta Catonem sunt anni sex & viginti. Ergo publica & probata temporum fide probavimus Turrenum fuisse Prolarthem sive loco Larthis Hetruriae ab caeso patre ad datam civitatem, annis vigintisex. Quòd verò ab caede Hetrusca ad lacum Vadimonis fuerint anni residui usque ad Romulum ccccxliiii in Livio numerantur ab primo libro urbis conditae usque ad nonum. Larthum fidem faciunt in primis Cato, quo fragmento supradicto meminit Elbii, ab quo vicum Elbii in Cyminio lacu Ptolemaeus notavit. Liviorum Fidenas Posthumus, etiam ab Latinis dux exercitus adscitus post incensam ab Gallis Romam, in primo Saturnalium memoratur ab Macrobio. Equum, ab quo Equi Phalisci servat lapis essossus in Ry yello, in Thermis Pauli benigni. Tolumni & Porsenae gesta simul & nomina refert Livius in libris ab urbe condita secundo & quarto. Vellum servant eius inscriptiones in sacrario cinerum Ry yelli, quam in lucubratione de origine literarum & phylosophiae Hetruscae dedimus. Rhetum ab quo Rhetios dictos. Plinius in tertio naturalis historiae & quidam alii memorant. Lucumonis Clusini gesta infelicia, narrat in parte Livius in quinto ab urbe condita Cubicius adhuc inscriptus servatur in sacrario cinerum Augustalis Surrenae. Lukius, id est, Lucumo Tuscus quum inscriptus, eum ab Festo memorantur quòd Lucenses condiderit, tum praecipuè Lukium adhuc praedium eius, non longe ab Luca illi fert testimonium. Caelius & Galeritus Lucumo ab quibus mons Caelius & Luceres olim dicti, memorantur ab Varrone in primo de lingua Latina, ab Dionysio Halicarnasseo in secundo libro, & ab Fabio Pictore de origine urbis Romae, & ab Propertio in quarto Elegiarum. Fides igitur publica & probata de nominibus illustrium virorum atque temporibus ab urbe condita usque ad Othonem Caesarè ab nobis fideliter reddita est. Nunc retrocedendo de ccccxxx annis ab urbe condita usque ad eversionem Troiae, fides publica & probata redditur in Latina historia, quam & Livius in primo ab urbe condita, & Eusebius de temporibus, & partim Manethon AEgyptius supplemento Berosi tangunt. Et quanvis de annis AEneae quidam varient, ut plurimum tamen probationes supputant annos sex ab captivitate Troiae usque ad eius interitum. Cui est argumento invincibili, quia si plures aut pauciores tribuantur, discordaret ab publica & probata fide temporum monarchiae Assyriorum, ab qua mensurantur privatorum tempora, uti super Metasthenem Berosumque ostendimus. Itaque partim errando, partim regnando, AEneas ducavit annis quinque. Ascanius trigintaocto. Sylvius Posthumus vigintinovem. AEneas Sylvius triginta uno. Latinus iunior 50 Alba trigintanovem. Atus AEgyptius 24 Capis vigintiocto, Capetus, tredecim. Thyberinus ab quo Thyberis, octo. Agrippa, quadraginta. Remulus, decem & novem. Aventinus, trigintaseptem. Procas, vigintitres. Amulius 44. Ergo ab Troia cremata ad successorem Amulii Romulum probati sunt ab fide publica Latina, anni ccccxxx. Viros verò Larthes his temporibus regnantes quamplurimos ponit Manethon, ab Mezentio ad Atrium. Sed & alii authores eos memorant, ut Tarcontem tertium Vergilius in 8. & 10. AEneidos. Ocnum in eodem decimo Vergilius. Pipinum memorat Cybelaria inscriptio, ab quo Pipiniensis agri Tusci meminit Livius in nono ab urbe condita. Nycium ab quo Nyceam Turreni in Corsica, & Ethaliam Turrenam ab duce insulam, Diodorus in sexto lib. indicat & nomina ipsa probant Marsyae Turrenorum ducis meminit Plinius in 3 naturalis hist. & cap. xiii itemque Cybelaria excisa inscriptio Piseum ad classicum invenisse tubam aeream Plinius in 7 naturalis histo & plures concelebrant. Tusco iuniori fidem facit Manethon in supplemento Berosi, & vetustissima Tuscanellensis excisa memoria, qua prodit Tuscanellam post Troiae captivitatem ab Ascanio monopolim conditam, & processu temporis ab Tusco Larthe adauctam. Annum, Annia Tusca vetustissima familia ab qua Antoninus Pius oriundus fuit teste Helio Spartiano eximio argumento servat. Hinc Bonum similiter monumenta produnt, cuius familiae & Familia Turna Bona, & Bona, & ut existimo Bonella perseverant, & excisa aera sub Antonino Pio quae apud me sunt probant. Atrium etiam Atriaticum mare & Atria oppidum integre demonstrant, ut quidam existimant, & Plinius in tertio naturalis historiae, cap. 17 videtur signficare, licet quidam ab colonia Volaterrae dictum putent, uti offendimus super fragmenta Catonis. Huc usque hos Larthes supradictos Manethon exprimit, & supradicti etiam authores. Qui sequuntur, his locis probati sunt, videlicet Felsinus ab quo sit Bononia condita, tam Cato in fragmentis quam Sempronius de partitione Italiae produnt, & ab eo primum Felsinam, inde ab Bono successore Bononiam dictam produnt. His ad publicam fidem ostensis afferendum est tempus, & Larthes monstrandi retrocedendo ab Troiano excidio usque ad eius fundationem, & inde usque ad Italum. Est autem tempus ab fundata Dardania usque ad excisam, quod publica fide annalium regum Troiae Archilochus prodit, & nos in eius commentariis explanavimus copiose 297 annorum. Totidem supputat Eusebius de temporibus, eandem temporum publicam fidem secutus. Porrò ab condita Dardania usque ad primum annum Itali, ex publica fide antiquitatum, Berosus centum & quinquagintaseptem annos colligit per reges Assyrios. Quod si superioribus adiicias, erunt anni 454 ab primo anno Itali usque ad AEneam & Troianum excidium. Quod profecto, & altera publica fide temporum subregulorum Latii, ex Beroso & Manethone transumptorum, ita ostenditur: Mortuo Hespero fratre Italus reassumpsit Vetuloniae imperium, relicta filia Roma in Capena oppido, quod sub Aventinum fundaverat, ut afferit Fabius Pictor de origine urbis Romae. Igitur ut Berosus & Manethon significant, Roma regnavit in Latio annis 46 Romanessus eius filius lxxix Picus priscus lvii. Faunus priscus xxx. Annus Faunigena qui teste Sillio locavit Agillam filiam Trasimeno filio Turreni, regnavit annis 54. Vulcanus 36. Mars cognomine Ianus 23. Caeculus cognomine Saturnus 36. Picus iu iunior 14 Faunus iunior 24. Latinus AEneae postea socer 38 Ergo etiam per subregulorum Latii publica tempora demonstratur publica & probata fide fuisse ab Italo ad excidium Troianum annos ccccliiii. Ex publica quoque & probatissima fide Berosi & Manethonis sicut Latini subreguli & eorum tempora, ita his correspondentes Larthes Italiae in Vetulonia & eorum tempora supputantur ab Italo usque ad Mezentium. Et nihilominus Latini historici & monumenta eos non suppresserunt. Nam de Mezentio memoriam faciunt, Livius in primo ab urbe condita. Dionysius item Halicarnasseus in secundo libro Macrobius in primo Saturnalium, & Vergilius in viii & xi AEneidos, & deinceps. Thyberini patris Ocni. ex fatidica Manto, ab quo Albula Thybris dictus est, meminit Vergilius in octavo & decimo AEneidos, & alii authores. De Tarconte secundo qui Cacum coniecit in Labyrinthum, etiam Solinus loquitur in Collectaneis. De Osco sunt coloniae Osca quae & Capua (nam Osci sunt Capuenses ut ait Servius super AEneida) & Volosca, id est, antiqua Osca, & per syncopam Volsca, ut in Anniis quaestionibus explanatum est. Veibenum cognomine Massum conservant monumenta & urbs in Thuscia Massae, & Caelius Veibenus ab familia ut memorat Varro in primo de lingua Latina, ubi Caelium montem asserit dictum ab duce nobili Tusco, Caelio Veibeno sive per synaeraicam compositionem Vibeno. In ea enim compositione literas e & i convertimus, & saepe syncopa utimur, ut Veilumbros, & Veibenos, & Vieterbum, dicimus Vilumbros, Vibenos, Viterbum, ut alibi ostendimus. Olanum ducem Thusciae fuisse, qui primus Mediolanum fundaverit, est testis Cato in fragmento septimo originum. Abas, ab quo Abantes in Tuscia populi ad caput Abium maritimi, perpetuum argumentum habet regionem ipsam, unde Lucumo nomine Toruus. classis maritimae pro AEnea princeps fuit, ut author est Vergilius in decimo AEneidos, nominans ipsum Toruum Abantem. De Tarconte prisco & patre eius Turrheno Meone, pleni sunt Codices sicut de Atlante ltalo, & filio Itali Morgete, atque Itali socero Corito, & huius filio Iasio. De Bante verò quem Berosus Coribantem vocat, id est, hastatum Bantem, inscriptio Gravisca memoriam facit, ut in commentariis de origine litetarum Hetruscarum exposuimus. Tanta igitur de probata & publica fide, temporum & Larthum Hetruriae dicta sint, ab Italo usque ad Mezentium. Nunc ab Hespero praedeces/sore Itali ad Camesem, tempora & Larthes sunt demonstranda. Et fidem publicam habet ab Beroso in quinto antiquitarum, qui per reges Assyriorum ab Camese qui rexit primo anno Nini colonias Italas usque ad Italum supputat totidem annos, & Larthes quot assignavimus, quorum memorias plures authores habent, ut Cameses, Saturnus, Ianus, habent Iginum, Protarchum, Macrobium in primo Saturnalium, et pro parte Poetas. Crani Razeni, memiverint loca Volturnae ita dicta, & Myrsilus de origine ItaIiae, et Dionysiusin primo libro dicens, Tuscos se appellare ab duce Razenuos. Aruntis primi quem Berosus Arunum declinat, memoriam servant eius coloniae Thuscae, Aruntini veteres, Aruntini Rullienses, Aruntini Fidentiores, de quibus exposuimus super Catonis fragmentum 16 et ab 15 ad. 19 et aliis commentariis Tagetem fuisse qui primus Thuscos aruspicinam docuerit, omnes cum Beroso confitentur. Sicani praedia in agro Vetuloniae manent, quae dicimus vallem Sicaniam, sicut Enakios amnes dicimus Kat Enakios, id est, congregationes gigantum quos expugnavit Apis et filius eius Hercules AEgyptius. Unde er vallem gigantum etiam circa Tuscanellam dicimus, et campum Cymeum iuxta Cat Enakia, ubi Iovi iusto Api assuerunt Itali, contra gigantes, ut asserit Diodorus in sexto lib. et nos super Berosum probavimus argumentis et authoribus invincibilibus. Aliquot annis praefuisse Italiae Apim, et eius nepotem, quem Graeci anthropophagum, Hetrusci Kurkium, Latini et Berosus Lestrigonem vocant, itemque et Herculem usque Hesperum, cuncta supradicta monumenta cum Beroso confirmant. Et ideo ab Camese usque ad Hesperum amplam fidem temporum et hominum, Berosus et historici et eorum monumenta praebent. Nunc de temporibus ante Camesem & Nicium quae Latini vocant aurea saecula fides publica sumenda est. Primum ab transumptore fidei publicae Beroso, qui ait ante Ninum fuisse inundationem sub Ogyge Iano, annis 249 & anno 131 post diluvium fundatam fuisse Babyloniam ab Saturno patre Beli, et eius anno x. Ianum misisse colonias Thuscas duce Comero Gallo, cui filius fuit Ochus Veius, ab quo vestigium manet mons Veiochus. Item Xenophon libro de AEquivocis idem tempus scribit ab publica fide columnae in Babylonia excisae ab Semiramide, ut ostendimus in commentariis eiusdem authoris. Enumerat enim ab inundatione ad Saturnum patrem Beli, annos 31 supra 100. Et ab Saturno ad Belum filium, annos sex & 50. Et ab Belo ad Ninum annos 62. Ita ab inundatione ad Ninum primum Monarcham, fuerunt anni 249. Vocaverunt autem auream, quia prima fuit nata cum humano genere post diluvium, quae vindice nullo, aut lege fcripta et metu, sed sua sponte rectum fidemque colebat, ut ait Ovidius in primo Metamorphoseos, et Trogus et Iustinus in primo Epitomatum. Et, ut aiunt, duravit usque ad Iovem, qui primus armis sumptis fugavit Saturnum, id est, ut ostendit Berosus usque ad Ninum, qui legato ab patre Belo mandato susceperat, ut omnino Saturnum Sagam Caspium deleret. Nam et ipse Ninus per interpretationem Juppiter dicitur, ut probatur in commentariis super Xenophontem. Nam Saturnus Apteras, quem Graecia mendax fingit in historia venisse ad Ianum, non floruit aureo saeculo quando Italia dicebatur Saturnia, sed longe post ferreo iam saeculo, quando Italiae nomen fulgebat extinctis aliis cognominibus, Ianicula, SaIeumbrona, Camesena, Saturnia, Apenina sive Taurina et Hesperia, ut demonstravimus super 2 fragmentum Catonis, et tertium et quartum. Et super Fabium Pictorem. Eadem tempora cum Iano et primis coloniis, assignat Cato in secundo fragmento dicens: Italiae, inquit, splendidissima origo fuit, tum tempore, tum origine gentis. Coepit enim aureo saeculo sub principibus diis Iano, Camese, Saturno, gente Phoenica & Saga. Et paulò post: Inter authores convenit Phoenicas & Chaldaeos historicos, ante Ninum circiter annis l & ducentis quibus duravit aureum saeculum, terras fuisse inundatas, et in Scythia salvatos homines. Et ex his venisse Ianum quum dixerim & Gallis progenitoribus Umbrorum in Vaticanum. Et infra, ab Vaticanoque progressum circa Thyberim fundasse Regiam et Pontificiam urbes. Deinde duodecim coloniis per Thusciam fundatis dedisse fasces ad continendum rudes in officiò Aureo. Rursus Fabius Pictor de origine urbis Romae sub lano, Camese, & Saturno, haec ad verbum dicit. Italiae imperium principio, penes duos populos extitit. Posterius Romani principio Thusci sub Iano coeperunt, aureo saeculo & aetate, quae primo ortu generis humani fuit sub Iano ante Ninum fermè ducentis 50 annis. Ianus tenuit laevum Thyberis latus Hetruriam sub initium aurei saeculi. Cameses verò et Saturnus dextrum latus, circa finem aureae aetatis. Et post declaratos mores aureae aetatis, mox subdit, quod Trogorum, Iustinus, & alii asserunt, dicens: fuisse Ninum primum qui aureos illos avitos mores, nova regnandi cupiditate mutaverit. Itaque recte tempora aurei saeculi ex publica omnium fide retulimus, in quibus in principio post Italiae solitudinem scripsimus Ianiculas colonias in Hetruria ab Iano primum adveniente positas, ut indicant Cato & Fabius Pictor, inde recedentem Ianum postea misisse Comerum Gallum iuxta Berosum anno post diluvium centesimo xli. Huic successit filius Ochus cognomine Veius sive Curulis. Probavimus igitur nostram Hetruscam Italicamque Chronographiam, quae continet ab diluvio ad Othonem Caesarem, annos septem & septuaginta supra trecentos & duo millia. Iam igitur deo fautore: atque illustratore in aliis commentariis, ut diximus primam partem historiae Topicam & Chronographicam absolvimus, nunc item Chronographiam & temporalem ex publica & probata fide transumpsimus, quae profecto ab Ogygis prisci diluvio, usque ad primum Othonem, pares totidemque annos digessit, quot publica Monarchiarum fides colligit, ut conferenti utranque patet.